Georgius Sand (nata Amandine-Aurore-Lucile Dupin de Francueil Lutetiae die 1 Iulii 1804; mortua die 8 Iunii 1876 in Nohant in hodierna praefectura Andrae) fuit scriptrix Francica quae criticum litterarium pro iuribus mulierum pugnavit et societatem sine classibus pro opificis hominibus paupertatis voluit. Fuit amans compositoris Friderici Chopin, scriptoris Alfredi de Musset democraticis socialistisque sicut; D. F. I. Arago, Ludovici Blanc, Petri Leroux et Michael Bakunin et Petri Iosephi Proudhon.

Quick Facts
Wikidata Georgius Sand
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Georgius Sand: imago
Thumb
Georgius Sand: subscriptio
Nativitas: 1 Iulii 1804; Circumdarium VI Lutetiae
Obitus: 8 Iunii 1876; Nohant-Vic
Patria: Francia
Nomen nativum: Amantine Aurore Lucile Dupin

Familia

Genitores: Maurice Dupin de Francueil; Sophie Victoire Delaborde
Coniunx: Casimir Dudevant
Proles: Maurice Sand, Solange Dudevant-Sand

Memoria

Sepultura: Nohant-Vic
Close
Thumb
Nohant - Georgii Sand domus

Vita

Thumb
La chemise de Sylvinet, fabellae

Sand in latifundiis familiae Nohant in Bituricensi provincia (Berry) pueritiam bellam peregit antequam Lutetiam in hospitium Augustinianarum angelicarum veniret. Ibi mansit tres per annos (1817-1820). Reversa ad Nohant nupsit anno 1822 baroni Dudevant. Sed matrimonium incrementum infelix habuit; marito assentiente Sand dimidium annum Lutetiae versabatur, ut spiritali vitae melius faveret et pecuniam faceret. Variis muneribus sine feliciore eventu occupabatur e.g. in libris convertendis, in plassando, in pingendo. Iulio Sandeau consulente mythistorias exarare coepit, primo una cum eo. Opus eorum commune »Rose et Blanche« (sub pseudonymo "Jules Sand" anno 1831, quinque tomorum) non applausum est. Quo melior successus fuit in fabula Milesia quam anno 1832 sine auxilio pepigit, nempe »Indiana«. Se ipsam Georgium Sand nominavit quia "George" cognomen facetium compatriotarum in Berry est. Eodem anno editum est opus »Valentine«, proximo anno autem »Lélia«: ambo opera et laudes et repudium genuerunt.

Itineraria cum geniis

Aestate anni 1833 iter fecit Venetias una cum poeta Alfredo de Musset, qui cum Sand consuetudines contraxerat. Venetiis, ubi Musset aegrotavit, amicitia ex inopinatu rupta est. De variis istius mansuetudinis aspectibus Sand scripsit opera »Le secrétaire intime« (1832), »Les lettres d'un voyageur« (1834) et (multo post) »Elle et lui« (1859). Versio ultima autem ita audax et insolens fuit, ut poetae frater Paulus de Musset libro »Lui et elle« responsum multo acrius reddidit.

Opus »Lettres d'un voyageur«, ubi evidentissime Franciscus Liszt et baronissa d'Agoult partes suas vix celatas agunt, ingenium scriptoris egregium ante omnium oculos ponsuit. Anno 1836 denique divortium officiale concessum est; marito pristino Sand porro pecunias multas dedit. Ecce mythistoriae tunc novae: »Jacques« (1834), »Leone Leoni« (1835), »André« (1835) et »Simon« (1836). Inter homines eminentes, qui circulos eius intraverant, fuerunt Chopin, Lamennais, Michael de Bourges respublicanus et Petrus Leroux socialista. Cum Chopin relationem intimam longam habuit et comitata est eum anno 1838 in insulam Maioricam morbo medendo. De quibus diebus librum notissimum »Un hiver à Majorque« (1842) scripsit. Annis inter 1833 et 1838 mythistoriae variae additae sunt: »Lavinia«, »Metella«, »Mathéa«, »La marquise«, »Mauprat«, »La dernière Aldini«, »Les maîtres mosaïstes«, »L'Uscoque« quae omnia in foliis »Revue des Deux Mondes« edita sunt. Inspirantibus Lamennais et Cabet scriptae sunt litterae »Lettres à Marcie« (anno 1837 editae apud »Monde«), insuper taediosa mythistoria mystica »Spiridion« (1839) et phantasicum scriptum »Les sept cordes de la lyre« (1840). Iurgiis cum moderatoribus foliorum »Revue des Deux Mondes« ortis Sand cum Leroux, Viardot, Lamennais et aliis fundavit periodicum praetitulatum »Revue indépendante«. Tunc mythistorias plus minusve socialisticas confecit quibus tituli hi: »Le compagnon du tour de France« (1840), »Le meunier d'Angibault« (1845), »Le péché de M. Antoine« (1847), »Consuelo« (1842; opus optimum quod in argumentis complebat »Comtesse de Rudolstadt« (1843). Ecce aliae fabulae Romanenses similis generis: »Pauline« (1841), »Horace« (1842), »Isidora« et »Teverino« (1846) et »Lucrezia Floriani«, »Le Piccinino« et »Le château des désertes« (1847). Litterarum Francogallicarum canoni ditavit etiam historiunculis de vicis, velut: »Mouny-Robin« (1841), »Melchior« (1841), »Jeanne« (1844), »La mare an diable« (1846), »François le champi« (1847) et »La petite Fadette« (1849), quae opuscula criticus quidam Georgica Francogallica nuncupabat.

Rerum novarum fax anno 1848 cor scriptricis inflammavit. Fundavit periodicum hebdomadarium »La cause du peuple« et scripsit instigante Ledru-Rollin symbolas multas. Modo ardenti pepigit »Lettres au peuple« et vix Napoleonis III decadentiam ferebat qui commercium epistulare cum ea habuerat. Tamen intacta mansit dilectio ad invicem.

Ultimis annis

Thumb
Stela Revin in Arduennis erecta

Aetate provecta Sand nec studium nec fortitudinem deposuit; immo ars eius magis pura elucere videtur quam in operibus pristinis immaturis et nimis excitatis. Ecce exempla creationum novarum: »Mont Revêche«, »La filleule«, »Les maîtres sonneurs« (1853). Dramata eius collecta sunt apud »Théâtre de Nohant« (1864) et apud »Théâtre complet« (1866–67). Inter mythistorias magis maturas sobriasque mentionem faciamus de »Le marquis de Villemer« (1861); »Mademoiselle de la Quintinie« (1863; contra opus Feuillet cui titulus »Sibylle«); »Laura« (1865); »La confession d'une jeune fille« (1865); »Monsieur Sylvestre« (1866); »Pierre qui roule« (1870); »Mademoiselle Azote« (1870); »André Beauvray« (1870). Autobiographia longa quae primo edita est apud »Presse« multis lectoribus non placuit quia ibi argumenta psychologica philosophicaque praevalent.

Femina cogitationum liberalium usque ad mortem fuit: in Castello Nohant animam efflavit. In La Châtre haud procul a Nohant anno 1881 monumentum erectum est, quod fecerat Millet. Anno 1904 in anniversario centesimo Lutetiae in Palatii Luxemburgensis hortis artifex Sicard monumentum creavit. Statua eius etiam in Theatro Francico invenitur.

Gravitudo

In operibus eius profundae observationes inveniuntur et robur quo omnia confici potuerunt. Inter mulieres temporis sui excellebat. Amor intra et extra matrimonium laudatur; politica, oeconomica, religio, hominum superioritates animum et stilum regebant. Multa in scriptis tamen temporis istius cogitationibus typicis plena sunt. Affabre poeta scribit in litteris, ubi generatim de natura et de hominibus (e.g. in historiunculis de vita rustica) narrat.

Filius eius Mauritius Sand (1823-1889) etiam scriptor fuit.

Sententia

  • Aut pugna aut mors, aut luctatio sanguinea aut nihil. Talis quaestio invicta nobis datur.[1]

Opera selecta

  • 1848: La Petite Fadette (Parva Fadette)
  • 1846: La Mare au diable (Palus diaboli)
  • 1832: Indiana
  • 1841: Consuelo
  • 1837: Mauprat
  • 1854: Histoire de ma vie (Historia vitae meae)
  • 1876: Marianne
  • 1852: La Comtesse de Rudolstadt
  • 1859: Elle et lui (Ea et is)
  • 1842: Horace (Horatius)

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.