From Wikipedia, the free encyclopedia
Georgius Curtius (natus Lubecae die 16 Aprilis 1820; mortuus Ieleniae Gorae in Silesia die 12 Augusti 1885) fuit philologus et linguisticae comparativae peritus Germanicus. Ernestus Curtius, archaeologus atque historicus summus, frater eius erat.
Ut frater gymnasium Catharinei frequentavit, ubi maturitatis examen anno 1837 fecit.[1] Post studia Bonnae et Berolini, magister creatus est Dresdae. Triennio post Berolinum petivit ubi privatim docebat. Postquam opus Die Bildung der Tempora und Modi im Griechischen und Lateinischen editum est (cum dedicatione ad honorandum professorem Fridericum Ritschl), homines attenti multa similia cum ideis Augusti Schleicher cernebant.[2] Postea amicitiam scientificam frugiferam cum Schleicher iniit. Anno 1849 Curtius Pragae seminarii philologici Pragensis proclamatus est. Post biennium professor in Universitate Carolina factus est. Anno 1854 Kieliae, postea Lipsiae fuit.
Theorias philologicas a Curtius positas maximi momenti fuisse constat. Ecce eius opera maiora:
Ex anno 1878 Curtius curavit editionem foliorum Leipziger Studien zur classischen Philologie annoque proximo cooptatus est in Academiam Americanam artium scientiarumque. Grammatica linguae Graecae scholastica anni 1862 plus quam viginties edita in idioma Anglicum conversa est. In scriptis ultimis Zur Kritik der neuesten Sprachforschung (1885) acriter in neogrammaticos invectus est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Curtium spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.