From Wikipedia, the free encyclopedia
Genus litterarum,[1] sive genus litterarium,[2] vel breviter genus, est classis compositionis litterarum, quae technica ratione, tono, voce, rebus contentis, etiam (praecipue in fictione) magnitudine definiri potest. Distinctiones generum et categoriarum flexibiles sunt, laxe definitae, saepe subgenera amplectentes.
Latissima litterarum genera, laxo ordine chronologico concepta, sunt poesis epica, tragoedia,[3] comoedia, et nonfictio creativa, omnibus in prosa aut poesi expositis. Praeterea, genus sicut satura, allegoria, et pastorale in ullorum horum generum apparere potest, non solum subgenus, sed permixtio generum, ultroque per culturalem aetatis historicae cum componerentur motum definiuntur.
Notiones generis non confundendae sunt cum categoriis aetatum hominum, quibus litterae discribi possunt adultae, iuvenes, pueriles. Etiam res non eadem ac forma est, sicut mythistoria graphica vel liber nubeculatus.
Sic ut sint varia picturae genera (pictura regionis situs, natura mortua, imago) sunt varia operum litterarum genera, quae inter se certas proprietates communicant: genera ergo describuntur opera quae certas consuetudines communiter habent.[4]
Genera saepe in subgenera dividuntur. Litterae quidem in tris Graeciae antiquae formas describuntur, quae sunt poesis, drama, prosa. Poesis vicissim in subgenera lyrica, epica, dramatica describitur. Poesis lyrica invicem comprehendit omnes poesis formas breviores, quae sunt carmen, oda, epicolyricum, elegia, sonetum.[5] Poesis dramatica comoediam, tragoediam, melodrama, et tragicomoediam aliasque permixtiones comprehendit.
Usitata dramatis divisio in tragoediam et comoediam e dramate Graeco deducitur. Quae ratio subdivisionis continuare potest: comoediis sunt sua subgenera, inter quae, exempli gratia, comoedia consuetudinum, comoedia sentimentalis, comoedia burlesque, comoedia satirica. Similiter poesis describitur poesis birotariorum, poesis gnomica, poesis confessionalis, et alia, ac fabula describitur fabula formidulosa, fabula melodramatica, fabula praetexta, biographia, et alia.
Normae quibus opera in genera digeruntur inconstantia videntur, crebro mutantur, resque disputationis ab auctoribus et criticis pariter sunt. Nihilominus, etiam vocabulum laxissimum, sicut fictio ('litterae ex cogitatione creatae, non facinora repraesentata, quamquam in re aut fabula verissima conduntur'), universe ad omnes litteras fictas non adhibetur, sed potius usus plerumque ad mythistorias, fabulas breves, novellasque adhibetur, sed non ad fabulas?, et plerumque est textus in prosa scriptus.
Semifictio fabulas quibus est magna nonfictionis summa amplectitur: narratio vera iterum enarrat, solum nominibus mutatis. Vice versa, semifictio eventus fictos usitate implicat quorum proprietas est nonfictionalis, sicut Jerry Seinfeld, persona in serie televisifica, contra Jerry Seinfeld, hominem vivum, partes Jerry Seinfeld in scaena agentem.
Genera facile cum technicis rationibus litterarum confunduntur, sed, quamquam laxe definita, non sunt eaedem res; inter exempla sunt parodia, fabula formalis, scriptura coacta, flumen conscientiae.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.