From Wikipedia, the free encyclopedia
Caro gallopavonina[1] ab ave speciei Meleagridis gallopavonis provenit, in silvis Americae Septentrionalis endemicae, in Mexico abhinc 1 500 annis (vel pluribus) domesticatae. Inter fercula gallopavonina celebriora sunt illa quae in Civitatibus Foederatis ad epulum Festi Gratias Agendi, in Britannia ad Christi Nativitatem inferuntur.
Ioannes Anthelmus Brillat-Savarin gastronomus, qui gallopavonem silvaticam in Massachusetta venatus est, de hac specie ait: Le dindon est certainement un des plus beaux cadeaux que le Nouveau Monde ait faits à l'ancien ("gallopavo est sine dubio inter pulcherrima dona quae Novum mundum Antiquo dederit")[2] Idem primus fortasse famam gallopavonum Cremiaci in Delphinatu relatus est: ibi enim gallopavones elevantur quae omnis Franciae succulentissimas esse praetenduntur.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.