Galilaeus Galilaei
From Wikipedia, the free encyclopedia
Galilaeus Galilaei,[1][2] Italice Galileo Galilei (Pisis natus die 15 Februarii 1564; mortuus in villa Arcetri suburbana Florentina die 8 Ianuarii 1642), fuit physicus, mathematicus, astronomus, et philosophus Italicus, qui partes maiores in revolutione scientifica agebat. Appellatus est "pater hodiernae astronomiae observationalis,"[3] "pater hodiernae physicae,"[4] et "pater scientiae."[4] Stephanus Hawking ait: "Scientiae recentes Galilaeo plus quam ceteris debeant."[5]
Obitus: 8 Ianuarii 1642; Arcetri
Patria: Duchy of Florence, Magnus Ducatus Tusciae
Nomen nativum: Galileo di Vincenzo Bonaiuti de' Galilei
Familia
Coniunx: no value
Proles: Vincenzo Gamba, Maria Celeste
Memoria
Insignia heraldica
Multa egit nota dignissima, e.g. telescopium melius reddidit, multa de re astronomica invenit, theoriam motus exposuit, Copernici philosophiam bene defendit. Quae fecit experimenta una cum Francisci Baconi scriptis fundamenta methodi scientificae hodiernae, quae dicitur, habentur. Opera Galilaei, Kepleri aequalis, putantur esse schisma magnum ab opere Aristotelis. Praeterea, luctatio inter Galilaeum et Ecclesiam Catholicam adhuc exemplum habetur certaminis inter auctoritates et libertatem cogitandi, praesertim quod ad theoriam heliocentricam attinet.