Theoria heliocentrica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Heliocentrica dicitur vetus theoria quae Solem in medio systemate solare ponit, terramque, una cum ceteris planetis circum Solis corpus moventibus, contra theoriam geocentricam, quae tellurem systematis solaris centrum esse habet, ac Solem circum tellurem movere, cui Aristoteles et Ecclesia Catholica olim favebant.
Hodie autem scitur centrum systematis solaris iacere non in sole, sed in systematis barycentro cuius positio variat secundum positiones planetarum. Interdum in medio sole iacet, interdum usque extra solis superficiem.