From Wikipedia, the free encyclopedia
In Republica Romana, Gaius Asinius Pollio (76 a.C.n. ut videtur - 4 vel 5 p.C.n.) fuit fautor Caesaris, ac post mortem dictatoris, Marci Antonii et triumvirorum. Consulatum per breve tempus anno 40 a.C.n. gessit. Praecipue tamen scriptor fuit, orator, historicus, poeta, amicus Catulli, Vergilii, Horatii.
E Marrucinis in Italia Asinii oriundi fuisse creduntur[1]: itaque Gaius Asinius Pollio homo novus Romae fuit, a Caesare, ut multi alii, promotus. Sub Augusto tamen gens illa inter patricios adlecta est ac filius eius Asinius Gallus anno 8 a.C.n., nepotes vero Asinius Pollio anno 23 et Marcus Asinius Agrippa anno 25 et Servius Asinius Celer anno 38 consules fuerunt.
Primo, ut Cicero, ad summa per oratoriam artem pervenire Romae conatus est (litterarum enim studiosus a prima iuventute fuit). Postquam vero unum e tribunis plebis anni 56 a.C.n.qui triumvirorum commodis inservierat, Gaium Catonem, frustra accusavit nec causa apud iudices praevaluit (54 a.C.n.), ad Caesarem ac militiam sese convertit. Caesari adstabat cum Rubiconem transiit[2] (mense Ianuario anni 49 a.C.n.). Mox e Sicilia Catonem propraetorem expulit atque provinciam in potestatem Caesaris redegit[3] ac postea in Caesarianis castris cum Curione in Africa pugnavit adversus Pompeianos et regem Iubam[4] : tum cum paucis cladi superfuit. Pugnae apud Pharsalum quoque interfuit (48 a.C.n.)[5] ; anno 47 a.C.n. vero Romae remansit ac Dolabellae consiliis de tabulis novis obstitit[6]. Deinde Caesarem in Africam secutus est (46 a.C.n.)[7], donec tandem anno 45 a.C.n. praetor factus est et Caesarem in Hispaniam comitatus est. Post praeturam Hispaniam ulteriorem pro praetore rexit (44 et 43 a.C.n.). Ibi cum tribus legionibus validis adversus Sextum Pompeium rebellantem pugnavit[8] : nam mortuo Caesare, consuli Marco Antonio favit. Itaque postquam ille ad Mutinam ab exercitibus senatoriis victus est (Aprilis 43), Asinius Pollio ei suum exercitum obtulit atque secundi triumviratus constitutioni operam dedit.
Anno 42 et 41 a.C.n. in Gallia Cisalpina (quae provincia Marco Antonio, prima inter triumviros partitione, obvenerat), agros veteranis Caesaris ac Marci Antonii divisit . Tum Vergilio ob litterarum amorem praedia sua servavit ; ob quae beneficia gratus poeta Asinio quartam et octavam eclogas dedicavit. Cum autem post victoriam triumvirorum apud Philippos dissensiones inter victores ortae essent, quae paene in apertum bellum evaserunt, Pollio in fide quidem Antonii copias suas retinuit[9], sed maxime hoc impense egit, ut Octavianum Marco Antonio reconciliaret[10] : quod postquam effecit ("Pax Brundisina" autumno anni 40 a.C.n.), consulatus per breve tempus, usque ad finem anni, ei delatus est. Anno sequenti Illyricum proconsul rexit et gentem Parthinorum ibi devicit, de quibus mense Octobri anni 39 a.C.n. Romae triumphum egit[11].
Tum longe a discordiis civilibus recessit nec bello Actiaco ullo modo interesse passus est, etsi ab ambobus partibus sollicitatus. Reliqua aetate sua velut artium et litteratorum hominum patronus fuit. Itaque cum Augustus principes civitatis ad Urbem Romam ornandam exemplo suo imitando hortaretur, Asinius Pollio Atrium Libertatis magno sumptu restituit, ubi bibliothecam publicam primus Romanorum condidit[12] et pulcherrima signa optimorum artificum Graecorum collegit ac populo exhibuit. Orationes etiam nonnumquam, clientium suorum defendendorum causa, apud iudices habuit quas postea edidit.
Prima iuventute Asinius Pollio eosdem circulos litteratos frequentasse atque poeta Catullus videtur, postea vero recitationum consuetudinem instituisse, quae diu viguit sub Imperatoribus Romanis. Amicos ad novissimum opus ab ipso audiendum auctor invitabat. Illae recitationes velut eventa litterarum Reipublicae erant.
Multa quidem scripsit omni genere, sed nisi brevia excerpta a posterioribus scriptoribus tradita et tres epistulae ad Ciceronem missae, nihil ad nos pervenit.
Pollionis iudicia acerba de ceteris auctoribus memoriae tradita sunt. Ciceronis praesertim gloriam odio suo persecutus est : itaque "infestissimus famae Ciceronis" a Seneca patre iure dictus est. Apud Titum Livium "Patavinitatem" (nam Patavii natus erat) reprehendebat, apud Sallustium verborum obsoletorum atque exquisitorum adfectationem. Caesarem saepe non vera in Commentariis scripsisse adfirmabat (quod quidem iudicium aequum hodie videri potest). Exempli gratia cum Caesar Pompeianorum quindecim milia pugna Pharsalica perisse scripsisset[14], Asinius sex milia tantum eorum fuisse adseverabat[15]. Aetas iniurias Pollionis vindicavit : nam scriptores ab eo reprehensos hodieque legere possumus, quae ipse scripsit deperdita sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.