Functio iniectiva
From Wikipedia, the free encyclopedia
Functio iniectiva[1] est functio cui proprietas sequens est: per eam omnia elementa copiae B maxime singulis elementis copiae A attribuuntur (igitur cuique elemento e copia B unum aut nullum elementum ex A est). Exactius:
Biiectivae casus specialis functionum iniectivarum sunt, nam hae et iniectivae et superiectivae? sunt.
Aliquot exempla
Functiones lineares
Omnes functiones lineares , praeter constantes, non solum iniectivae, sed etiam biiectivae sunt.
Si autem A vel B copiam numerorum realium non aequant, functio non semper biiectiva est; exempli gratia, solum iniectiva neque biiectiva est.
Functiones quadraticae
Functio quadratica biiectiva esse potest, sed sunt etiam tales functiones ne iniectivae quidem.
Exempli gratia, biiectiva est casu , iniectiva casu , neutra si . Hoc exemplum bene demonstrat functiones aequalis aequationis non prorsus semper ipsas aequales esse, quod copiae A et B eas etiam constituunt.
Exemplum non mathematicum
Functio f homini matrem eius attribuat. A copia omnium hominum primogenitorum, B ea omnium hominum femininorum sit. Quod omni homini una mater, sed non omnis homo femininus ipse mater est, functio data iniectiva neque biiectiva est.
Nexus interni
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.