Fula sive Fulani sunt nomadicum populus, rei pecuariae et commercio deditum. E Mauritania in Cameroniam diffunduntur et coniunctim inter sex et undeviginti milliones hominum numerant.

Thumb
Maliensis Fula femina.
Thumb
Civitates Fula anno circiter 1830 florentes

Ei ipsi se vocabulo Fulbe (singulari Pullo) definiunt, quod ex linguae Fula vocabulo 'novum' significante deducitur. Fulani Anglicae declinationis definitio dum Francicum populi nomen Peul est. Linguá Mandingá[1] in Senegalia et Gambia Fula sed in Sudania Arabice Fellah nuncupantur.

Diversae theoriae de Fula populo sunt: quarum una Saharani praehistorici populi posteros esse proponit qui initio versus Senegaliam et postea (circa annum 1000 a.C.n.) secundum fluminis Nigri ripas gregum pabulum quaesitum migrarent.

Praeterito tempore Fulae ponderis munus in Mossicarum civitatum ascensione et lapsu in Burcina Fasone habuere; ceterum ad migratorios motus versus Meridionem directos in Nigeriam et Cameroniam profuere.

Eis Islamicae Religionis introductio et diffusio in Africam Occidentalem debetur. Imperii Fulanici culmen inter exeuns saeculum duodevicensimo et ineuns vicensimum fuit, cum bellorum religiosorum series ab Osmane dan Fodio gestae imperium roboravere.

Bibliographia

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.