Fretum Cookianum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Fretum Cookianummap

Fretum Cookianum,[1] vel Fretum Cook[2] tantum (Maorice Te Moana-o-Raukawa), est fretum quod insulas Septentrionalem Australemque Novae Zelandiae separat, Mare Tasmanianum ad septentriones occidentemque versus cum Oceano Pacifico Australi ad australem orientemque versus coniungens, atque iuxta Wellingtoniam, urbem capitalen, iacens. Fretum loco angustissimo est 22 chiliometra latum,[3] et unum ex periculosissimis et orbis terrarum corporibus aquarum quae non praedici sunt aestimatur.[4]

Thumb
Fretum Cookianum.

Fretum ex Iacobo Cook appellatur, primo navarcho Europaeo qui per id anno 1770 navigavit.[5] Maorice appellatur Raukawa et Te Moana-o-Raukawa ('Mare Raukawa').[6] Vocabulum raukawa 'folia amara' Maorice significare potest.

Vita maritima

Thumb
Pelorus Jack.
Thumb
Despectus ex summo Monte Kaukau trans Fretum Cookianum procul in Sonum Marlborough.
Thumb
Naves traiiectoriae per fretum in Portu Wellingtoniensi.

Fretum Cookianum est habitatio naturalis multarum specierum cetaceorum magni momenti. Nonnullae delphinidae (Tursiops, Delphinus, Lagenorhynchus obscurus) regionem frequentant, cum Orcino orca et Cephalorhyncho hectori, specie endemica. Greges Globicephalarum melanum se in litus saepe ad Golden Bay vadis aliquando illidunt. Pelorus Jack, Grampus griseus, naves ab 1888 ad annum 1912 per fretum insigniter ducere solebat, quamquam haec species aquis Novae Zelandiae raro utitur. Magna cetacea migratoria multos "whalers" ad regionem hieme olim attrahebant. Hodie, Department of Conservation Megapteras novaeangliae quotannis enumerat, et voluntarii haec animalia ex nonnullis locis secundum fretum, ut in Insula Stephens, petunt. Alia cetacea quae regione utuntur sunt Eubalaenae australes, Balaenopterae musculus, Balaenopterae boreales, et Physeteri macrocephali. Specimina Architeuthis ducis in litoribus circa fretum atque in stomachis physeterorum macrocephalorum ante Kaikoura inveniuntur.

Colonia Arctocephalorum forsteri marium prope Saxa Rubra in australi Wellingtoniae litore diu constituta est.[7] Bona piscatio oblectationis causa in freto fit. Thunni alalunga ab Ianuario ad Maium captari possunt. Xiphias gladius, Hyperoglyphe antarctica, Isurus, et raro Istiophoridae et Carcharodonta carcharias aliquando captantur.[8]

Pinacotheca

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.