From Wikipedia, the free encyclopedia
Francus est unus e nonnullis monetae unitatibus. Francus Francicus fuit moneta Franciae usque ad 1999, cum euro ascitus esset (de iure; 2002 de facto). Francus Helveticus est maior moneta mundialis propter momentum institutionum aerariarum Helveticarum. Nomen dicitur derivatum esse ex verbis francorum rex, inscriptione Latina in primis nummis Francicis et usque ad saeculum 18 inscriptis, aut ex franc, vocabulo Francico, 'liber' significante.
Inter civitates ubi francus invenitur sunt Helvetia, Lichtenstenum, et plurimum Africae Francophonicae. Ante euronem ortum, franci etiam in Francia, Belgio, Luxemburgoque adhibebantur, cum Andorra et Monacum francum Francicum pro moneta legitima (francus Monacensis) acciperent. Francus etiam intra colonias imperii Francici adhibebatur, inter quas insigniter Algeria et Cambodia.
Unus francus plerumque in centum centesimas dividitur. Signum franci Francici erat F interlineatum (₣), vel usitatius solum F. Argentariae et mercatus aerarii imminutionem FF pro franco Francico adhibebant ut eum a franco Belgico (FB), franco Luxemburgico (FL et FLux), aliisque francis distinguerent. Nomen franci in lingua Luxemburgica est frang (pluralis frangen).
CFA Francice est Communauté financière africaine ('Communitas argentaria Africana') et in Africa aequinoctiali, Coopération financière en Afrique centrale ('Cooperatio argentaria in media Africa').
Civitas | Moneta | Codex ISO 4217 |
---|---|---|
Beninum | Francus Africae Occidentalis CFA | XOF |
Burkina Faso | Francus Africae Occidentalis CFA | XOF |
Burundi | Francus Burundianus | BIF |
Cameronia | Francus Africae Mediae CFA | XAF |
Res publica Africae Mediae | Francus Africae Mediae CFA | XAF |
Res publica Congensis | Francus Africae Mediae CFA | XAF |
Res publica democratica Congensis | Francus Congensis | CDF |
Insulae Comorianae | Francus Comorianus | KMF |
Côte d'Ivoire | Francus Africae Occidentalis CFA | XOF |
Gibutum | Francus Gibutianus | DJF |
Guinea Aequinoctialis | Francus Africae Mediae CFA | XAF |
Gabon | Francus Africae Mediae CFA | XAF |
Guinea | Francus Guineanus | GNF |
Guinea-Bissau | Francus Africae Occidentalis CFA | XOF |
Helvetia | Francus Helveticus | CHF |
Lichtenstenum | Francus Helveticus | CHF |
Malium | Francus Africae Occidentalis CFA | XOF |
Nigritania | Francus Africae Occidentalis CFA | XOF |
Ruanda | Francus Ruandanus | RWF |
Senegallia | Francus Africae Occidentalis CFA | XOF |
Togum | Francus Africae Occidentalis CFA franc | XOF |
Tzadia | Francus Africae Mediae CFA | XAF |
Vicimedia Communia plura habent quae ad francum spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.