![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/9/95/Camponotus_fellah_MHNT.jpg/640px-Camponotus_fellah_MHNT.jpg&w=640&q=50)
Formicinae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Formicinae sunt subfamilia Formicidarum quae formicas evolutionis mediocris continet. Formicinae nonnullas retinent proprietates primas, inter quas sunt praesentia coccorum circiter pupas, praesentia ocellorum in opificibus, et parva inclinatio ad imminutas palporum vel antennarum segmentationes in pluribus speciebus, praeter greges subterranei. Extremae mandibulorum mutationes sunt rarae, praeter genera Myrmoteras et Polyergum. Dissimile, nonnullae Formicinae multum progressum evolutionarium in moribus monstrant, sicut in servis factis et symbiosi cum homopteris quae radicibus vescuntur. Denique, omnibus Formicinis sunt aculeus imminutissimus et amplificatum veneni receptaculum, cuius glandae veneni (unice inter formicas) generatio acidi formici est proprium.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/fb/Carpenter_ant_Tanzania_crop.jpg/640px-Carpenter_ant_Tanzania_crop.jpg)
Omnes Formicinae "petiolum singuli segmenti in forma squamae rectae habent."[1]