pagina discretiva Vicimediorum From Wikipedia, the free encyclopedia
Formicidae sunt familia insectorum socialium, quae cum vespis apibusque ad ordinem Hymenoptera pertinent. E maioribus sicut vespis medio Aevo Cretaceo abhinc annorum 110 et 130 centena milia se evolverunt, atque inter se post plantas florentes ortas variaverunt. Hodie, plus quam 12 500 specierum describuntur, et zoologi plus quam 20 000 specierum exstare aestimant. Singulae formicae antennis flexis et propria conformatione quae tenue corpus medium effingit facillime agnoscuntur.
Cladogramma subfamiliarum formicarum
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Phylogenia subfamiliarum formicarum exstantium.[1][2]
Formicidae in omnibus continentibus praeter Antarcticam habitant; et solum paucae insulae, sicut Groenlandia, Islandia, et partes Insularum Havaiianarum et ceterarum Polynesiae insularum endemicis formicidarum speciebus carent.[4][5]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.