Filius divinus est archetypus Jungianus, primum a Carolo JungpsychologoHelvetico excogitatus. Annis recentioribus, Carolina MyssscriptrixAmericana subiecit filium, ex quattuor archetypis superandi (alii sunt victima, meretrix, saboteur), in omnibus hominibus inest.[1] Secundum Myss, praesentia filii inter "puerile et desiderium rationis puerorum innocentiae, aetate neglecta" variatur,[2] et ex subarchetypis filii vulnerati, filii deserti vel orbati, filii clientis, filii magici vel innocentis, filii naturae, filii divini, et filii aeterni constat.[3][4][5]
Jung ipse filium (notio quae heroem-filium amplectitur) posuit in indice archetyporum qui stationes individuationis repraesentant.[6] Jungiani qui mythum heroes explorant hunc observaverunt monomythum "nostros conatus ad solvendam quaestionem adolescendi repraesentare, a somniofictionis aeternae adiutos."[7] Ergo apud Jung, "filius est tempus futurum quod fieri potest,"[8] et archetypus filii est signum personalitatis se evolventis.[9]
Alii autem nos monuerunt de periculis quae archetypus filii divini parentibus ferre potest, ut ei credant filio esse miras potentiales.[10] Filius, a parentibus pro perfecto habitus, deinde falsum superioritatis sensum alit.[10] Etiamsi archetypus filii effectum minus acute habet, is maturationem psychologicam inhibere et adultum generare potest qui revera est "deliciae mammae."[11][12]Vir firmum figurae matris studium habebit, aut verum aut symbolicum, et facultate sui committendi vel rebus generare carebit.[12] Huius exemplaris, varietas femina, puella appellata, simile figurae patris studium habebit.[11]
Jung in superidentificatione cum persona versatus est, quae quemdam singulum in stereotypum fortasse commutat, ex socialibus exspectationibus et contentione honorum natus, "artificiosus et non sicut filius."[13] Archetypus filii in hac re utilis fit, nexus singulorum ad praeteritum confirmans[14] et eos ut suorum usus pueritiae animique motus in memoriam revocent adiuvans.[15] Archetypus filii, personam futuram agens, potentialitates futuras[16] et maturationem psychologicam exprimit.[9]
Archetypus filii divini in mediis varie monstratur. Formam habere potest pueri qui adultas exhibet qualitates, exempli gratia, consilia sapientia suis advocans, sicut Raimundus in pelliculaRain Man. Generatim, notio filii stellae? concipi potest ut hodierna archetypi antiqui filii admirationis demonstratio."[14]
Archetypus est unus ex "primordialibus animae humanae elementis structuralibus" (Anglice "primordial, structural elements of the human psyche"): Daryl Sharp, Jung Lexicon: A Primer of Terms & Concepts (Toronti: Inner City Books, 1991).
Jung,Carl(1999).Jacobi, Jolande.ed.Complex, archetype, symbol in the psychology of C. G. Jung.Londinii:Routledge.pp.113–4.ISBN0415209390 ex Theodisca a Ralph Manheim conversus.
Anglice: "represents our efforts to deal with the problem of growing up, aided by the illusion of an eternal fiction." Paul Radin, citatus in Henderson,Joseph L.(1978)."Ancient Myths and Modern Man".InJung, Carl Jun.Man and his Symbols.Londinii.pp.101–3.ISBN0307800555.
Mythistoriae Rogerii Zelazny, in quibus Corwin per nonnullos archetypos evolvitur, a filio vulnerato ad filium divinum.
Rothgeb, Carrie Lee;Clemens, Siegfried M., eds.(1994)[1992].Abstracts of the Collected works of C. G. Jung.London:Karnac Books.ISBN978-1-85575-035-7
Kerényi,Karl(1991)[1960].Eleusis: archetypal image of mother and daughter(1st ed.).Princetoniae:Princeton University Press.ISBN0691019150
Jung,Carl J.;Kerényi,Karl(1951).Introduction to a Science of Mythology: the myth of the Divine Child and the Mysteries of Eleusis
Myss,Caroline(2003).Sacred contracts: awakening your divine potential(1st ed.).Novi Eboraci:Three Rivers Press.ISBN978-0-609-81011-8
Stevens,Anthony(2006)."The Archetypes".InPapadopoulos, Renos K..The Handbook of Jungian Psychology: Theory, practice and applications..East Sussex:Routledge.ISBN1583911480