From Wikipedia, the free encyclopedia
Fetus sive foetus in vita humana est homo antenatalis inter stationem embryonicam et partum. Fetalis auctus statio plerumque consideratur initium aetatis gestationalis undecimae hebdomadis, novem hebdomades post fertilizationem.[1][2] Auctus autem antenatalis condicionibus biologicis continuum est, cum proprietates corporeales embryonem a fetu nondum distinguunt. Usus vocabuli fetus plerumque significat embryonem satis crevisse ut homo agnosci possit; hoc est tempus usitate nona hebdomas post fertilizationem habitum. Fetui praeterea sunt omnia organa corporis, quamquam nondum penitus evoluta et functionis potens sunt, ac nonnulla nondum in eorum proprio loco anatomico reperiuntur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.