Bacteria (Graece βακτήριον 'parvum baculum') sunt organismi plerumque libere viventes et omnibus locis praesentes, qui saepe in una cellula consistunt ac magnum microorganismorum prokaryoticorum dominium constituunt. Ferme pauca micrometra longa, inter prima vitae genera in tellure orta erant, atque in plurimis eius habitationibus iam inveniuntur. Solum, aquam, fontes calidos acidicos, ramenta radioactiva, et biosphaeram profundam corticis Telluris habitant. Magni momenti sunt bacteria in multis circuli nutrimentorum gradibus per nutrimenta sicut nitrogenium ex atmosphera extracta et ficta. Circulus nutrimentorum decompositionem corporum mortuorum comprehendit, ubi bacteria rationem gradus putrefactionis reddunt. In communitatibus biologicis quae spiramenta hydrothermalia et manationes frigidas circumdant, bacteria extremophilia nutrimenta ad vitam sustenendam necessaria per composita soluta, sicut sulphidum hydrogenii et methanum, ad energiam conversa praebent. Bacteria praeterea symbiotice et parasitice cum plantis animalibusque coniunguntur. Plurima nondum rite circumscripta sunt, multaeque species coli in laboratorio non possunt. Studium bacteriorum est bacteriologia, provincia microbiologiae.

Thumb
Escherichia coli cellulae, quinquies et vicies milies (x 25,000) magnificata

Bacteria  
   
Subdivisiones: Phyla
Acidobacteria
Actinobacteria
Aquificae
Armatimonadetes
Bacteroidetes
Caldiserica
Chlamydiae
Chlorobi
Chloroflexi
Chrysiogenetes
Cyanobacteria
Deferribacteres
Deinococcus-Thermus
Dictyoglomi
Elusimicrobia
Fibrobacteres
Firmicutes
Fusobacteria
Gemmatimonadetes
Lentisphaerae
Nitrospira
Planctomycetes
Proteobacteria
Spirochaetes
Synergistetes
Tenericutes
Thermodesulfobacteria
Thermomicrobia
Thermotogae
Verrucomicrobia[1]
Thumb
Antonius van Leeuwenhoek. microbiologus fuit primus homo qui bacteria microscopio observavit.
Thumb
Salmonella typhimurium (colore rubro) cellulas humanas invadit. Micrographum electronicum coloribus auctis.

Bacteria ubique sunt, et nonnulla morbos efficiunt.

Taxinomia bacteriorum multum disputatur. Post systema trium dominiorum a Carolo Woese anno 1977 propositum, bacteria dominium habentur, regni igitur gradus manet non usitatus. Secundum indicem LPSN, dominio sunt triginta phyla, ad dexteram partem huius paginae indicata.

Structura bacteriorum

Structura bacteriorum cum notionibus morphologiae, structurae intracellulares, membranae plasmaticae, parietis cellularis, endospororum, et structurae extracellulares describitur. Nonnumquam membrana plasmatica (interne, cytoplasmati adversa) et paries cellularis communiter involucrum cellulare nominatur.

Morphologia

Forma bacterii singularis conspicua est. Ita morphologia nominatur coccus, bacillus, coccobacillus, spiraliter, fílamentose.

Structurae intracellulares

Structurae intra bacterium sunt per exemplum cytosceletus, membranae internae, ribosomata, ADN, plasmidi.

Cytosceletus

Conferatur pagina principalis Cytosceletus.

Cytosceletus cellulae figuram ad locum tenet.

Membranae plasmaticae

Membrana plasmatica bacteriorum fines cytoplasmatis constituit.

Paries cellularis

Plerisque bacteriis una paries cellularis est, quae bacteriis rigorem stabilitatemque tribuit.

Endospori

Tempore sine nutrimento bacteria in endosporos structurae duriorae transeunt. Illi non in proles mutant, sed ex membrana, cortice, nucleo consistunt.

Structurae extracellulares

Structurae externae bacterii sunt fimbriae, pili, lamina superficialis, glycocalyx, flagellae

Phyla confirmata

Phyla sequentia secundum Bacteriological Code rite circumscripta sunt.[2]

  • Acidobacteriota
  • Actinomycetota
  • Aquificota
  • Armatimonadota
  • Atribacterota
  • Bacillota
  • Bacteroidota
  • Balneolota
  • Bdellovibrionota
  • Caldisericota
  • Calditrichota
  • Campylobacterota
  • Chlamydiota
  • Chlorobiota
  • Chloroflexota
  • Chrysiogenota
  • Coprothermobacterota
  • Deferribacterota
  • Deinococcota
  • Dictyoglomota
  • Elusimicrobiota
  • Fibrobacterota
  • Fusobacteriota
  • Gemmatimonadota
  • Ignavibacteriota
  • Lentisphaerota
  • Mycoplasmatota
  • Myxococcota
  • Nitrospinota
  • Nitrospirota
  • Planctomycetota
  • Pseudomonadota
  • Rhodothermota
  • Spirochaetota
  • Synergistota
  • Thermodesulfobacteriota
  • Thermomicrobiota
  • Thermotogota
  • Verrucomicrobiota

Praeclara bacteria

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.