From Wikipedia, the free encyclopedia
Eques[2] (sive equus[3], caballarius, caballus[4], miles) in scaccorum ludo est scaccus qui saepenumero formam equi habet. In notatione algebraica, Equites Albi sunt in sedibus b1 et g1, Nigri in sedibus b8 et g8; in notatione autem vetusta, sedes, ubi Equites Albi incipiunt, notantur DE1 et RE1, Nigri DE1 et RE1. In exercitu utriusque sunt duo Equites.
Equitis motus fiunt saliendo in tertiam quamvis Areolam diversi coloris, nam is sicut Turris uno passu sicut Sagittifer altero movetur. Eius motus forma videtur littera L[5].
Est solus scaccus qui praeter alios salire et singulis tractis movere solum possit in sedem coloris diversi.
In figura sinistra, Eques in quamvis sedem puncto nigro signatam movetur.
Furor militis[6] sive iter equitis est problema scacchicum in quo Eques in scaccario nudo incipit, et moturus sit semel in omnes sedes scaccarii, et solum semel.
Multi mathematici huic problemati operam dederunt, sicut Leonardus Eulerus.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.