Energia ventosa
From Wikipedia, the free encyclopedia
Energia ventosa[1][2] sive vis ventorum[3] sive energia pneumatica[4] ex fluxione aeris per molas pneumaticas vel velas adhibitas ad vim electricam vel mechanicam generandam extrahitur. Molae propter vim mechanicam, antliae ventosae propter haustum aquae, velae ad naves propellendas adhibentur. Vis ventosa, contra fomes fossiles, est copiosa, renovabilis, late distributa, et pura, nullas emissiones gasiorum thermocepicorum cum operatur generat, ac paulius territorium ad eius obtinendum requiritur.[5] Toti effectus in circumiectis sunt minus anceps quam effectus fontium energiae non renovabilium.
Fundi ventosi in multis molis pneumaticis quae coniunguntur ad rete transmissionis virium electricarum consistunt. Ventus in litore est vilis electricitatis fons, de impensa par, vel etiam in multis locis carbone vel fabricis gasii vilior.[6][7][8] Ventus ante litus vento terrestri est stabilior et fortior, et fundi ante litus minus effectum visualem habent, sed impensae constructionis et sustentationis maioris sunt. Parvi fundi ventosi in litore siti aliquam energiam in rete servire, vel electricitatem remotis locis praeter rete praebere possunt.[9]
Vis ventosa quotannis est constans, sed per tempora brevia insigniter variat. Ergo cum aliis fontibus energiae electricae ad certas copias praebendas adhibetur. Proportione energiae ventosae crescente, necessitas rationis distributionis amplificandae et imminuta capacitas productionis usitatae supponendae fieri possunt.[10][11] Rationes energiae administrandae, sicut nimium capacitatis, turbines geographice distributae, fontes pecuniae, satis energiae hydroelectricae, energiam ad regiones proximas exportare et importare, rationes vehiculorum ad rete adhibitae, vel egestas cum ventus intermittitur reducta, difficultates afferunt quae saepe superare possunt.[12] Praeterea, caeli praenuntiatio sinit ut rete electricum promptum factum sit in praedictis productionis variationibus quae fiant.[13][14][15]