From Wikipedia, the free encyclopedia
Eduardus Manet (Lutetiae die 23 Ianuarii 1832 natus; ibidem die 30 Aprilis 1883 mortuus) fuit illustris pictor Francicus more realismi deinde impressionismi.
Familia
Memoria
Filius officialis pro cursu honorum iuridicorum destinatus est, qui autem picturae discendae apud Thomam Couture in artibus poliebatur. Veterum opera in Museo Lupariensi et in aliarum civitatum pinacothecis spectabat atque repingebat. Ante omnes aestimabantur Franciscus Hals, Didacus Velazquius, Titianus Vecellii, Iacobus Tentoretus, Franciscus a Goya et Lucientes et Eugenius Delacroix quorum delineandi ratio directo in primis opusculis inveniri potest. In principio imagines sociales narrabantur de mendicabulis, furunculis, circensibus, cauponis. Expositiones autem iis omnibus minus annuebant ob realismum nimium: Absinthii potor Hafniae anno 1859 visitatores nimis confudit. Manet cum impressionistis res suas monstrabat quibus se in multis finitimum credebat. Opus Prandii in herba autem anno 1863 scandalizavit neque extra Diaetas recusatorum quae dicebantur, vidi potest; qua sorte deplorabili etiam eius Olympia anno 1865 icta est. Ista mulier secundum Venerem Urbinatem depicta modo lascivo et sub luce inusitata producta erat. Eodem anno Hispaniam adiit ut Velazquius, Zurbarán, Murillo et Goya inspicerentur et magistri veteres visi porro efficerent. Maximiliani supplicium (1867) et Maenianum (1868/69) clare a technica Goya deduci possunt.
Lutetiam reversus et artifices multos conveniens Cafeum Guerbois frequentare solitus est; disputans cum collegis peritisque magis magisque notus factus est atque cooperationes cum impressionismi fautoribus initae omnimodo pro artibus Francicis lucro magno fuerunt. Manet in coloribus ab impressionistis discens lumini fuit quoad compositionem generalem. Ars moderna technica Eduardi Manet in coloribus planis maximis perspectiva neglecta quasi praelibabatur. Consuetudines etiam cum scriptoribus gravibus contraxerat, inter quos Carolus Baudelaire et Stephanus Mallarmé qui vel commentarios pro eo pepigit. Aemilius Zola in ephemeridibus pro Fistulatore repudiato pugnabat. Imagine praetitulata Nana (1877) reflexim mythistoriam celebrem amici coronavit. Claudius Monet ei persuasit ut sub divo pingeret et revera duumviri iugiter Argentolii laborabant. Denique penicillum Eduardi relaxatum est et argumenta amplificabantur in plagas, vitae quotidianae fabulas, naturas mortuas. Insanus xerographia imbuebatur effigies multas teneras atque canoras exarans. Inter magna opera posteriora citetur Taberna apud Folies Bergère cuius speculum posticum et nunc interpretatione eget. Anno 1881 Legio Honoris eum extulit.
Attributio artifices ad impressionismum falsa est. Inspirationes et querelae reciprocae valde frugiferae limitem plane ductum numquam removerunt. Namque Manet et a expositionibus communibus et theoriis pictoriis alienis abstinuit. Eduardus Manet stativa praeferens argumentum diffluens atque fugitivum reprehendit et tonos canos, lividos, colorios conscius adhibebat. Noluit impressionem unam creare sed res perennes. Ars moderna in operibus eius iam annuntiatur qui tempore mutationum gravium vixit. In Franciae capite praesertim nova celeriter trudebantur et facultates hominum observandorum ibi scilicet valde multiplices erant. In hominum depictorum faciis titubantia et incredulitas desperatae sentiuntur et nonnulli captivi esse videntur quorum sit simplex functio.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Eduardum Manet spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.