Dolor psychologicus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Dolor psychologicus est iniucundus originis psychologicae incorporeaeque sensus. Quem Eduinus S. Shneidman, unus e primis investigatoribus in provincia suicidologiae, sic descripsit: "Quanto tu homo doles. Quod est miseria mentis; cruciatus mentis."[1][2] Dolor psychologicus multis vocabulis appellatur, quoque vocabulo certam vitae mentalis proprietatem exprimente. Inter terminos technicos qui aliquando adhibentur sunt algopsychalia et psychalgia,[3] sed res ipsa etiam appellari potest dolor mentis,[4][5] dolor animi motus,[6] dolor psychicus,[7][8] dolor socialis,[9] et dolor spiritualis vel dolor animi,[10] vel angor tantum.[11][12] Quae vocabula omnia, quamquam profecto non paria vel omnino congruentia, comparatio systematica theoriarum exemplariumque doloris psychologici, doloris psychici, doloris animi motus, et doloris per se concludit quodque vocabulum eundem affectum describere.[13] Constat inter eruditos dolorem psychologicum esse inexorabilem exsistentiae humanae proprietatem.[14]
Multae traditiones religiosae, sicut Octupla Via Nobilis in Buddhismo, dolorem psychologicum tractare vel adhibitionem praebere conantur. Meditatio valetudinii mentis prodest.[15][16] Usitatissimum exercitationis meditationis genus in therapia est memorabilitas, cuius exercitatores exercitationes animi in spiritum intenti adhibent ad tensiones anxietatesque cum dolore animi motus coniunctas tractandas, symptomas physiologicas imminuentes.