Senectus
aetas humana / From Wikipedia, the free encyclopedia
Senectus (-utis, f.) consistit in aetatibus quae spem vitae hominum approprinquant vel excedunt, et ergo finem circuli vitae humanae attingit. Euphemismi et alia vocabula ad senectutes in culturis variis adhiberi solent.[2] Senes saepe imminuentes regenerationis facultates et morbis, syndromis, et aegritudinibus quam iuvenes obnoxiores sunt. Organica aetate provehentis ratio senescentia,[3] studium medicum huius rationis gerontologia,[4] et studium morborum qui senes afficunt geriatrica appellatur.[5] Senes etiam sese aliis rebus socialibus opponunt, sicut otium, solitudo, et aetatismus.[6] Aetas chronologica a senectute significata per culturam et historiam variat; ergo, senectus est constructus socialis, potius quam definita statio biologica.[7]
Hodie non est conventus iurum humanorum a Consociatione Nationum ascitus qui senes diserte protegat; talis autem conventus propositus nunc investigatur.