From Wikipedia, the free encyclopedia
Diomedes (Graece Διομήδης, fere 'a Iove consultus') in mythologia Graeca est heros rebus bello Troiano gestis clarus. Tydei et Deipyles filius est, Oenoei, Calydonii regis, nepos[1]. Rex Argivorum fit, cum Adrasto patri materno succedit. Homerus eius uxorem Aegialeam nominat[2]. In Iliade Homeri una cum Aiace habetur inter optimos omnium Achaeorum bellatores, viribus uni Achilli postpositus. Octoginta navibus ex Argolide venientibus praeerat.[3]
Eius magna facta carmine quinto Iliadis narranturː cum multos alios tum et Lycium Pandarum vicit atque deam Venerem filio Aeneae succurrentem vulneravit. Cui enim adstabat dea Athena[4]. Postremo Aeneae occidendi cupidus ipsum Apollinem adortus est qui eum increpuit et reppulit[5]. Nihilominus Achaei equos Aeneae rapuerunt qui ex ipsa stirpe erant illorum quos Iuppiter olim Troi dederat, rapti Ganymedis pretium ut solveret[6]. Paulo post cum deum Aren Hectori adstantem vidisset prudenter primo recedere maluit "clara voce insignis" (βοήν ἀγαθός) Diomedes[7]. Deinde ipsa Athena, cum ingentem stragem suorum vidisset, eum ad proelium hortata est et dum ipsa aurigae vice fungitur heros Achaeus Aren vulnerat et a proelio arcet[8]. Quocirca vates Troianorum Helenus existimabat numquam Troianos ita Achillem timuisse ut nunc Diomedem horrescunt[9]. Sexto carmine cum iam in eum rueret hospitem paternum agnovit, Glaucum, Bellerophontis nepotemː etenim Bellerophon olim ex Argo in Lyciam migraverat. Tum Glaucus et Diomedes manus iunxerunt et arma inter se mutaverunt, nolentes invicem pugnare[10]. Libro decimo Ulixem comitem sibi elegit atque nocte ad Troianum exercitum contenditː speculatorem Troianum Dolonem ceperunt a quo certiores facti de adventu regis Thracum Rhesi, duo heroes ipsum regem occidere potuerunt atque equos eius usque ad Achaeorum naves perducere[11]. Carmine undecimo cum iam fugerent Achivi Diomedes et Ulixes aciem restituerunt. Quin etiam Diomedes Hectorem fugavit donec et ipse Paridis sagitta vulneratus e pugna recedere cogeretur[12]. Carmine quarto decimo duces Achaeorum monet ut quamvis saucii milites suos hortaturi ad proelium redeant. Eius consilium a ceteris probatur[13]
Post bellum decem vel plures urbes Italicas condidit. Post mortem variis nominibus divinis in Italia et Graecia antiqua colebatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.