Diffusio est motus quarumque rerum—exempli gratia, atomorum, energiae, innovationum, iontum, molecularum, photonum, sonorum—a regione maioris concentrationis ad regionem minoris concentrationis. Quae ratio, sive naturalis sive artificiosa, per proclivitatem concentrationis cogitur.

Thumb
Aliquot particulae dissolvuntur in calicis aquae. Omnes particulae primum prope summa calicis parte laeva sunt. Particulae quae in aqua temere diffunduntur casu fortuito atque aequabiliter ex regione maioris concentrationis ad regionem minoris concentrationis denique distribuuntur, et ordinatae fiunt (diffusio continuat, sed sine fluxu).
Pellicula temporis lapsi diffusionem tincturae in aqua dissoluta in gel monstrat.
Thumb
Exemplar trium dimensionum diffusionem tincturae purpureae in aqua monstrat.

Notio diffusionis in permultis cogitandi modis adhibetur, inter quos anthropologia, archaeologia, biologia, chemia, linguistica, mathematica, oeconomica, optica, photographia, physica (diffusio molecularis), sociologia, statistica, et ratio aeraria.[1] Fundamentalis autem diffusionis notio in omnibus invenitur: substantia vel collectio diffusionem patiens ex puncto vel loco extenditur, ubi maior concentratio illius substantiae vel collectionis est.

Gradiens est mutatio in pretio quantitatis (exempli gratia, concentrationis, pressurae, temperaturae) cum mutatione in alio variabile, saepissime distantia. Itaque mutatio concentrationis per distantiam gradiens concentrationis, mutatio pressurae per distantiam gradiens pressurae, mutatioque temperaturae per distantiam gradiens temperaturae appellatur.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.