From Wikipedia, the free encyclopedia
Desna[1] (Russice et Ucrainice Десна), quae etiam Deszna,[2] et Dezna[3] scripta est, est flumen in Europa orientali, sinistra Danapris fluvii accola. Fere 1130 chiliometra per regiones Smolenscensem et Branscensem Russiae atque regiones Chernihoviensem et Kioviensem Ucrainae patens, se in parte septentrionali Kioviae in Danaprim defluit. Ad Desnam iacent urbes Branscum, Trubczevscum, Novogardia Severiae, Czernihovia, nonnullaeque aliae. Accola Desnae longissimus est Semus flumen.
![]() | |
Longitudo | 1130 chm |
---|---|
Decursus aquae | in ostio 360 m³/s |
Area systematis | 88 900 chm² |
Fons | Palus Golubev Moch prope Iel'niam urbem regionis Smolenscensis |
Ostium | Borysthenes |
Regio | Russia, Ucraina |
Sunt et alia flumina eiusdem nominis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.