Decapoda sunt ordoCrustaceorum intra classemMalacostracorum, quibus sunt multi greges familiares, praecipue Astacoidea, Parastacoidea, Brachyura, Nephropidae, Dendrobranchiata, et Caridea. Plurima decapoda sunt necrophagi. Zoologi aestimant ordinem paene 15000 specierum in circa 2700 generum continere, quarum fere 3300 sunt species fossiles.[1] Paene dimidium harum specierum sunt Brachyura, et plurimum quod restat sunt Caridea (circa 3000 specierum) et Anomura (Paguroidea, Porcellanidae, Galatheidae, Chirostylidae, et Kiwaidaes, coniunctim circa 2500 specierum).[1] Antiquissimum decapodum fossile iam inventum est Palaeopalaemon, ex aevo Devoniano.[2]
Secundum nomen decapoda (ex Graeco δέκα 'decem' + πούς, ποδός, 'pes, pedis'), omnibus decapodibus sunt crura decem, quae formam habent quinque parium appendicum thoracicarum in ultimis quinque segmentis thoracicis sitis. Tria paria anterioria simul laborant partes oris, et ergo maxillipedes usitate appellantur; reliquia sunt pereiopoda. In multis autem decapodis, uno crurum pari sunt forcipes augmentatae; propter chelas, illa crura chelipedes appellari possunt. Quodque par aliarum appendicum in abdominepleopoda biramosa ferre potest, quorum ultima sunt partes flabelli caudalis (una cum telsone) et ergo appellantur uropoda.
Dependet classificatio intra ordinem Decapoda de structura branchiarum et crurum, et de modo quo larvae crescunt, quibus pro causis sunt duo subordines: Dendrobranchiata et Pleocyemata. Dendrobranchiata in Dendrobranchiatis consistunt, quorum plurimi vulgo dubieque appellantur "caridea," sicut "carideum album," rite Litopenaeus setiferus. Pleocyemata residuos comprehendunt greges, praecipue Caridea vera. Greges qui usitate ambulant, contra natare (Pleocyemata, Stenopodideis et Carideis exclusis), cladum componunt, Reptantia appellatum.[3]
Haec classificatio ad gradum superfamiliarum investigationes De Grave et al. sequitur.[1]
Sammy De Grave, N. Dean Pentcheff, Shane T. Ahyongl et al. (2009), "A classification of living and fossil genera of decapod crustaceans," Raffles Bulletin of Zoology Suppl. 21: 1–109. PDF.
G. Scholtz & S. Richter(1995)."Phylogenetic systematics of the reptantian Decapoda (Crustacea, Malacostraca)".Zoological Journal of the Linnean Society113(3): 289–328.