Eumalacostraca
taxon From Wikipedia, the free encyclopedia
Eumalacostraca sunt subclassis crustaceorum, paene omnia malacostraca viva comprehendens, circa 40 000 specierum descriptas.[1] Reliquae subclasses sunt Phyllocarida et fortasse Stomatopoda subclassis Hoplocaridorum.[2]
Eumalacostracis sunt undeviginti segmenta (quinque cephalica, octo thoracica, sex abdominalia). Appendices thoracicae artus habent et natando ambulandoque adhibentur. Communis auctor generis carapacium? habuisse putatur, quod plurimae species vivae habent, sed in nonnullis gregibus amissum est.
Taxinomia
Martin et Davis sequentem eumalacostracorum vivorum classificationem proposuerunt, ad quam ordines exstincti additi sunt, a signo † notati.[2]
Grex a Carolo Grobben primum descriptus[3] Stomatopoda comprehendit, et aliqui scientes hodierni hac definitione iam utuntur. Hic autem commentarius Martin et Davis sequitur, Stomatopodis exclusis, quae in sua subclassi, Hoplocaridis, describuntur.
Subclassis Eumalacostraca Grobben, 1892
- Superordo Syncarida Packard, 1885
- †Ordo Palaeocaridacea
- Ordo Bathynellacea Chappuis, 1915
- Ordo Anaspidacea Calman, 1904 (Stygocaridacea comprehendens)
- Superordo Peracarida Calman, 1904
- Superordo Eucarida Calman, 1904
- Ordo Euphausiacea Dana, 1852
- Ordo Amphionidacea Williamson, 1973
- Ordo Decapoda Latreille, 1802
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.