Decaenneaccubita
From Wikipedia, the free encyclopedia
Decaenneaccubita (n.pl.)[1] (Graece Δεκαεννέα Ἀκκούβιτα, scil. "undeviginti accubita"),[2][3] intra Palatium Magnum Constantinopolis sita, fuerunt usque ad saeculum X medio triclinium maximum ad epula sollemnissima usitatum. Patria Constantinopolis, saeculo X conscripta, Constantinum I triclinii Decaenneacubitorum patronum conditoremque fuisse adseverat, sed haec res incerta manet.[4][5]
More information Regio:, Genus aedificii: ...
Regio: | Regio I |
---|---|
Genus aedificii: | Triclinium |
Sacratum: | saeculum IV? |
Patronus: | Constantinus I? |
Architectus: | |
Close
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/12/Grigorovich-Barskii_Great_Lavra_trapeza_1744.jpg/640px-Grigorovich-Barskii_Great_Lavra_trapeza_1744.jpg)
Sic descripsit episcopus legatusque Liutprandus Cremonensis:
- Est domus iuxta yppodromum aquilonem versus mirae altitudinis seu pulchritudinis, quae decaenneacubita vocatur, quod nomen non ab re, sed ex apparentibus causis sortita est; deca enim Grece, Latine X, ennea IX, cubita autem a cubando inclinata vel curvata possumus dicere. Hoc autem ideo, quoniam quidem X et IX mensae in ea, quae secundum carnem est, domini nostri Iesu Christi nativitate apponuntur. In quibus imperator pariter et convivae non sedendo, ut ceteris diebus, sed recumbendo epulantur; quibus in diebus non argenteis, sed aureis tantum vasis ministrantur. Post cibum autem aureis vasis tribus sunt poma delata, quae ob inmensum pondus non hominum manibus, sed purpura tectis vehiculis sunt allata. Apponuntur autem duo hoc in mensa modo. Per foramina laquearis tres sunt funes pellibus deauratis tecti cum anulis depositi aureis, qui ansis, quae in scutulis prominent, positi, adiuvantibus inferius quattuor aut eo amplius hominibus per vertibile, quod supra laquearium est, ergalium un mensam subvehuntur eodemque modo deponuntur.[6]
Proponitur mensas marmoreas undeviginti ex hoc triclinio, iussu Nicephori Phocae anno circiter 960 destructo, ad trapezam seu refectorium Monasterii Maximae Laurae montis Athonis translatas.[7]