De Alexandria (Callixenus)
From Wikipedia, the free encyclopedia
De Alexandria (Graece Περὶ Ἀλεξανδρείας) fuit opus Callixeni Rhodii Graece saeculo III a.C.n. fortasse scriptum, hodie deperditum, de artibus et architectura urbis Alexandriae.
Hoc opus e fragmentis ab Athenaeo et Plinio citatis partim cognoscitur. Quae fragmenta de tribus rebus explicant:
- Tabernaculum symposiacum regis Ptolemaei II (apud Athenaei Deipnosophistas 196a-197c)
- Pompa Dionysiaca regis Ptolemaei II (apud Athenaei Deipnosophistas 197d-203b)
- Tesseraconteris regis Ptolemaei IV (apud Athenaei Deipnosophistas 203e-204d)
- Navis fluviatilis regis Ptolemaei IV (apud Athenaei Deipnosophistas 204d-206c)
In fragmentis nobis cognitis Callixenus fontem publicum citat de ludis quinquennalibus (Τῶν πεντετηρίδων γραφαί);[1] documenta alia (Βασιλικαὶ ἀναγραφαί) de rebus navalibus Ptolemaicis adhibita censentur quia res similes ex eodem fonte repetivit Appianus Alexandrinus.[2]