Callixenus Rhodius
From Wikipedia, the free encyclopedia
Callixenus Rhodius (Graece Καλλίξεινος ὁ Ῥόδιος) fuit auctor Graecus antiquus qui fortasse saeculo III a.C.n. floruit et de artibus et architectura urbis Alexandriae scripsit. Opera eius, hodie deperdita, e fragmentis ab Athenaeo et Plinio citatis partim cognoscuntur. Callixenum ex insula Rhodo ortum e nomine eius apud Athenaeum reperto scimus;[1] Alexandriae degisse et documenta publica ibi legisse de ludis quinquennalibus (Τῶν πεντετηρίδων γραφαί) e fragmento ipso discimus;[2] documenta (Βασιλικαὶ ἀναγραφαί) de rebus navalibus Ptolemaicis perlegisse censetur quia res similes ex hoc fonte repetivit Appianus Alexandrinus.[3]