From Wikipedia, the free encyclopedia
Corpora transneptuniana (sigla TNO pro verbo Anglico transneptunian object) sunt corpora caelestia quae extra orbitam Neptuni planetae, extremi gigantis gasosi, circa solem versatur.
|
*Planetulae transneptuniani sunt "plutoides" |
Plurima corpora transneptuniana in zona Kuiperi esse putantur, quare verbum corpus zonae Kuiperi (Anglice Kuiper Belt Object, KBO) interdum etiam pro corpore transneptuniano adhibetur. Hodie aliquot centum corpora transneptuniana nota sunt, sed suspicio est aliquot decem milia corporum diametro plus 100 chiliometrorum exstare.
Ab anno 1900 usque ad annum 1930 verbum transneptunus pro nono planeta opinabili in usu erat, cui (per mendum) parvae perburbationes orbitales Urani Neptunique ascriptae sunt.
Pluto tandem die 18 Februarii 1930 repertus adhuc unicum corpus transneptunianum est, cui erat status Planetae, qui autem status interim in planetulam minutus est. A circa annum 1950 Transpluto quaesitus est, sed anno 1977 primo Centauro planetulo invento terminologia alia delecta est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad corpora transneptuniana spectant. |
Sol Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus |
Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana |
Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.