![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/6e/Voynich_Manuscript_%2528135%2529.jpg/640px-Voynich_Manuscript_%2528135%2529.jpg&w=640&q=50)
Codex Voynich
From Wikipedia, the free encyclopedia
Codex Voynich, qui ex Wilfrido Michaele Voynich eius inventore appellatur, est codex arcanus et dubiosus, saeculo XV scriptus, imaginibus parum claris et haud intelligibilibus ornatus.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/6e/Voynich_Manuscript_%28135%29.jpg/640px-Voynich_Manuscript_%28135%29.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/7d/Villa_mondragone_view.jpg/640px-Villa_mondragone_view.jpg)
Systema litterarum creatum est ad melius textum transcribendum litteris Latinis quod vocatur Europaeum Voynich Alphabetum sive EVA
Videtur scriptus esse ab auctore ignoto. Numeratio densitatis carbonii 14 anno 2011 ab Universitate Arizonae facta, professore Greg Hodgins duce, demonstravit codicem esse initio saeculi quinti decimi factum.[1]
Tam litterae quibus exaratur quam eius lingua qua conscribitur a nemine adhuc intelliguntur. Non pauci sunt eruditi qui de hoc libro manuscripto indagaverunt, sed nemo eorum aliquod verbum interpretari valuit.
Wilfredus Voynich bibliopola emit id anno 1912 in Italia in Villa Montis Draconis, ubi nunc est Academia Vivarii novi, apud Iesuitas qui bibliothecam in hac villa sitam partim vendere volebant. Nunc in Bibliotheca Universitatis studiorum Yalensis servatur.
Habet 240 paginas membranaceas, sed paginae permultae perditae esse putantur. Calamo exarantur verba et imagines; imagines postea depictae sunt.
Hic liber ut Codex Rohonczi aliquid mirum in se habere videtur.