From Wikipedia, the free encyclopedia
Circulus Terrae Emesensis (Theod.: Landkreis Emsland), pars Saxoniae Inferioris, anno 1977 conditus est ex antiquis circulis Aschendorf-Hümling, Meppea atque partibus circuli Lingae. Caput circuli urbs Meppea est.
Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Terra Emesensis a medioaevo ad annum 1802 ad Principatum episcopalem Monasterii pertinuit. Ab anno 1806 Terra Emesensis ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit, ab anno 1810 ad Primum Imperium Francicum. Napoleone imperatore victo Terra Emesensis ab anno 1814 ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Anno 1885 circuli Aschendorf, Hümling, Meppea et Linga conditi sunt. Anno 1932 circuli Aschendorf et Hümling coniuncti sunt. Tempore dictaturae Nazistarum in Terra Emesensi multa castra carceralia condita sunt. Post Secundum Bellum Mundanum Nederlandia agrum circuli reparationis causa postulavit neque tamen multum adipisci potuit[1]. Pars Terrae Emesensis etiam a captivis liberatis Polonicis ad annum 1948 "Area occupationis Polonica" administrata est[2]. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1977 circulus Terrae Emesensis conditus est ex antiquis circulis Aschendorf-Hümling, Meppea atque partibus circuli Lingae.
Haec sunt 60 communia huius circuli, quae partim ad communia generalia coniuncti sunt:
Vicimedia Communia plura habent quae ad circulum Terrae Emesensis spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.