![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/1d/Route_of_the_2012_Tour_de_France.png/640px-Route_of_the_2012_Tour_de_France.png&w=640&q=50)
Circuitus Franciae 2012
From Wikipedia, the free encyclopedia
Circuitus Franciae 2012 fuit nonaginta nonum Circuitus Franciae specimen. Prologus, certamen temporis, Leodii in urbe Belgii coepit,[1][2] et ultima statio in Campis Elysiis Lutetiae finivit. Praeter prologum, duae stationes in Belgio factae sunt, et una statio in Helvetia terminavit.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/1d/Route_of_the_2012_Tour_de_France.png/640px-Route_of_the_2012_Tour_de_France.png)
Bradley Wiggins Anglicus omne vicit certamen, 3'21" ante Christophorum Froome, comitem et sodalem eiusdem manus; qui ambo fuerunt primi vectores Britannici qui inter tres locos primos in classificatione generali steterunt. Tunicula flava a Fabiano Cancellara Helvetico primo hebdomade gesta erat, qui prologum abstulerat.[3] Wiggins autem, secundus in prologo, in statione septima, prima statione montuosa, quamquam a Froome victa, certamen ducere coepit,[4] atque dux per reliquum certaminis mansit. Locus tertius a Vincentio Nibali Italico captus est, solus vector qui cum Wiggins et Froome in montibus comitatus est.
Classificatio punctorum vectoris constantissimi a Petro Sagan Slovaco, comite Nibali eiusdem manus, victa est; qui stationes tres vicit et secundus aut tertius in quattuor aliis stationibus fuit.
Thomas Voeckler Francicus, victor duarum stationum montuosarum et primus in historia certaminis vector qui septem cols continua vicit, nomen Regis Montium obtinuit. Tejay van Garderen Americanus, in loco quinto in classificatione generali stans, praemium optimi vectoris iuvenis abstulit.