From Wikipedia, the free encyclopedia
Christianus VII (natus Hafniae die 29 Ianuarii 1749 in Castello Christiansborg; obiit Rendsburgi[1] die 13 Martii 1808), filius Friderici V ex uxore Aloysia Britanniae, fuit rex Daniae et Norvegiae necnon dux Slesvici et Holsatiae ab anno 1766 usque ad mortem. Oriundus ex domo Oldenburgensi etiam comes in Oldenburg ac Delmenhorst[2] fuit usque ad annum 1774.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Christianus VII aeger animo habitus est. Dubiam enim gloriam sibi peperit apud posteros, cum Ioanni Friderico Struensee (1737–1772), medico suo, anno 1770 auctoritatem ac potestatem dedisset, ut leges, edicta litterasque regias pro rege subscriberet, id quod ei summam rerum Danicarum attulit. Auctoritate spoliatus Ioannes Fridericus Struensee anno 1772 supplicio affectus est.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.