Batavus mathematicus, physicus et astronomus (1629–1695) From Wikipedia, the free encyclopedia
Christianus Hugenius (natus Christiaan Huygens Hagae die 14 Aprilis 1629, Constantino Hugenio patre; mortuus ibidem die 8 Iulii 1695), fuit physicus, mathematicus, astronomus, et inventor Batavus, qui unus e maximis scientiae peritis maiorque homo in revolutione scientifica late aestimatur. Alma mater sua Academia Lugduno-Batava deinde Universitas Andegavensis fuit. In rebus physicis, fundamenta disciplinarum opticae mechanicaeque iecit, cum astronomus plerumque studiis anulorum Saturni Titanisque eius lunae repertae innotesceret. Inventor designationem telescopii meliorem fecit, lente oculari Hugeniano ficto. Eius autem inventio maximi momenti est horologium pendulare, anno 1656 excogitatum, horologium paene trecentos annos accuratissimum. Quia primus formulas mathematicas ad leges physicae describendas adhibuit, appellatus est primus physicus theoreticus et conditor physicae mathematicae.[1][2]
Familia
Memoria
Lumen ex undis consistere proposuit. Propagationem undarum per undulis sphaericalibus docuit in suo principio Hugeniano. Anno 1665 Saturni anulos et Titanem satellitem invenit, quorum illos anno insequenti didicit ex lapidibus compositos esse.
Hortato Blasio Pascale, Hugenius librum de theoria probabilitatis scripsit, annoque 1657 in lucem dedit.
Anno 1658 librum nomine Horologium in usum navigatorum penduli protulit.
Anno 1663 electus est sodalis Regalis Societatis. Item anno 1666 locum apud Regiam Academiam Parisinam adeptus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.