Catechumenatus est praeparatio baptizandi (catechumeni) ad baptismum, quo particeps fiat ecclesiae.

Thumb
Imago baptismi hominis adulti in aqua viva stantis, super cuius caput aqua effunditur (Coemeterium Calixti, saec. 3)
Thumb
Baptismus inter Vigiliam Paschalem.

Notiones ad catechumenatum attinentes

  • catēchēsis (-is), f. (κατήχησις), institutio catechumenorum
  • catēchismus (-ī), m. (κατηχισμός), liber in religione docenda adhibitus, vide etiam: Catechismus
  • catēchista (-ae), m. (κατηχιστής), magister in rebus religiosis
  • catēchizo (catechisso), (κατηχίζω), religionem docere
  • catēchūmenus sive catēcūmenus (-ī), m. et catēchūmena (-ae), f. (κατηχούμενος et -ένη), in religione Christiana erudiendus sive erudienda, antequam baptizatur


Historia

Tempore ecclesiae antiquae usque ad saeculum 6 praeter Iudaeos imprimis pagani adulti se religioni Christianae adiunxerunt, qui antequam baptizati sunt, inter biennium vel triennium in doctrinis Christianis erudiebantur. Duo gradi distingui solebant:

  • Audientes vel κατηχούμενοι, quibus liturgiis cum lectionibus biblicis et sermone interesse licebat, locus autem relinquendus erat, antequam eucharistia coepit.
  • Competentes (vel Romae: Electi) vel φωτιζόμενοι, qui probati impositione manuum orationibusque inter candidatus baptismi accepti sunt. Orationibus, quibus a malo liberarentur, et doctrinae Christiane institutione ad baptismum praeparati sunt, qui regulariter in Vigilia Paschali administrabatur.

Medio aevo baptismus infantum in usum receptus est, quamobrem catechesim post baptismum fieri opportebat. Concilio Vaticano Secundo demum Ecclesia Catholica Romana constitutione de sancta liturgia catechumenatum toto orbe terrarum restituit, cui adulti, antequam ad baptismum admittuntur, interesse debent.[1]

Catechumenatus secundum Catechismum Catholicae Ecclesiae

  • §1247: Ab Ecclesiae originibus, adultorum Baptismus est condicio omnium frequentissima ubi Evangelii annuntiatio adhuc est recens. Catechumenatus (praeparatio ad Baptismum) locum tunc habet magni momenti. Is, cum initiatio ad fidem sit et ad vitam christianam, disponere debet ad doni Dei in Baptismo, Confirmatione et Eucharistia acceptionem.
  • §1248: Scopus catechumenatus, seu formationis catechumenorum, est illis efficere possibile, incepto divino respondendo et in unione cum quadam ecclesiali communitate, suam conversionem suamque fidem ad maturitatem ducere. Agitur de totius vitae christianae institutione, qua discipuli cum Christo suo Magistro coniunguntur. Catechumeni ergo apte initientur mysterio salutis et exercitio morum evangelicorum sacrisque ritibus, successivis temporibus celebrandis, introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis populi Dei.
  • 1249: Catechumeni iam cum Ecclesia coniuncti sunt, iam de domo sunt Christi et non raro iam vitam agunt fidei, spei et caritatis. Eos iam ut suos dilectione et cura complectitur Mater Ecclesia.

Catechumenatus in aliis ecclesiis

Cum decenniis praeteritis in terris olim Christianis magis magisque homines vivunt, qui aliis religionibus adhaerent vel saltem baptizati non sunt, quidam eorum autem adulti baptismum petunt, etiam multae ecclesiae ex Reformatione natae aliquam catechumenatus formam introduxerunt,[2] id quod missionarii ac ecclesiae, quae baptismum infantum abnuunt (ut puta Baptistae) semper fecerunt.

Notae

Bibliographia

Nexus externus

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.