Casparus Bauhinus
botanicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Casparus Bauhinus[1] (Basileae natus die 17 Ianuarii 1560; ibidem die 5 Decembris 1624 mortuus) fuit medicus et botanista Helveticus, frater Ioannis (iunioris) qui et ipse botanicus fuit. Filii fuerunt Ioannis Bauhini (senioris)(de), medici Protestantis Ambianensis qui propter persecutiones religiosas in Helvetiam refugus habitabat.
Casparus Bauhinus, in urbe nativa educatus, apud universitates Paduanam, Bononiensem, Montispessulanensem, Parisiensem, Tubingensem eruditus est; Patavii discipulus fuit Hieronymi Mercurialis Archangelique Piccolominii(en) et Hieronymi Fabricii ab Aquapendente, Lutetiae Severini Pinaei(fr). Iam iuvenissimus apud almam matrem Basileensem theses duodecim de corpore humano anno 1577 publice defendit.[2] Doctoratum anno 1580 nactus est.
Domum revocatus ubi pater aegrotabat, professor linguae Graecae factus est in universitate Basileensi; eodem fere tempore cathedrae anatomiae et botanicae pro eo creatae sunt. Ibi ergo anno 1584 placitum dedit de quaestione "Prandium an coena frugalior esse debeat?"[3] Basileae deinde manens scripta plura tam anatomica quam botanica divulgari iussit. Magnam indicem plantarum parare conatus est, titulo Theatrum botanicum, cuius primus fasciculus tantum, auctore iam mortuo, e prelo prodiit editore filio Ioanne Casparo, qui patri in cathedram medicam Basileensem succedit.[4]
Genus plantarum Bauhinia ad amborum fratrum honorem a Carolo Plumier nominatum est; quod nomen Carolus Linnaeus descriptione confirmavit.[5]