From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Bauhinus "iunior" nuncupatus[1] (natus Basileae die 12 Decembris 1541; mortuus Monte Beligardi die 26 Octobris 1612), botanistae et medici Caspari Bauhini frater, fuit et ipse medicus et botanista. Etiam de aquis medicatis scripsit. Encyclopaediam de re botanica scripsit. Alma mater eius fuit Universitas Basileensis.
Familia
Turici iuxta Conradum Gesnerum, Tubingae praeceptore Leonharto Fuchsio, deinde ab anno 1561 arti medicae apud universitatem Montispessulanensem studuit. Ibi et in Italia anno 1563 expeditiones botanicas cum Leonharto Rauwolfio fecisse censetur.[2]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.