Carystus
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carystus (Graece: Κάρυστος) est urbicola et demus in Graecia in meridiano insulae Euboeae litore sita. Urbi sunt circiter 5000 incolarum, demo 13602. Non longe ab urbicola surgit mons Ocha, qui - sicut etiam promunturium "Capo d'Oro" (Κάβο ντόρο) - a multis periegetis recretationis causa petitur.
Gestio
Carysti demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his quattuor demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:
Iam a Neolithico locum inhabitatum fuisse sedum vestigiis demonstratur. Loci nomen traditione mythologica a filio Chironis homonymo deducitur.[2] Carystus anno 490 a.C.n. Persis oppugnantibus restitit, decem annis post autem Xerxi, cum Graeciam invasit, naves mittere debuit. Persis reversis anno 475 a.C.n. Cimon urbem expugnavit Carystiosque, ut Athenis foedus et amicitiam darent, coegit.[3] Tempore hellenistico Carystus a (circiter) anno 290 a.C.n. ad Foedus Euboeum pertinebat. Saeculo secundo una cum Euboea sub dicionem Romanorum venit, qui Carystum civitatem liberam declaraverunt. Tempore Romano ab urbe in boreo-occidentem versus magnae lapidicinae marmoris subviridis, quod a Romanis valde aestimatum "Marmor Carystium" vocatum est, constitutae sunt. Marmor per portum Marmarium avectum est.[4]
Medio Aevo locus ad rem publicam Venetiae pertinebat, quod adhuc castrum nomine Castel Rosso decimo tertio saeculo exstructum ad memoriam excitat. Die 29 Augusti anno 1348 Venetiani Genuenses pugna navali apud Carystum commissa devicerunt.
Anno 1470 Carystus a Turcis, qui anno 1832 post Bellum Graeciae liberandae recesserunt. Anno 1832 urbs, quae nomen semper servaverat, usque ad annum 1862 ex rege Ottone Othonupolis nominata est.[5] Aspectui urbicolae largae viae, ampli campi ac aedifica publica saeculi undevicesimi sapore "neoclassico" exstructa notam apponunt. Praeterea sunt multae tabernae ac deversoria, quae aestate hospitibus numerosis omnia ad commeatum necessaria praebent.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.