From Wikipedia, the free encyclopedia
Caraitae[1] (Hebraice: יהדות קראית, Yahadut Qara'it; lingua Caraitica Къарайм Qarajm, Къараймлер Qarajmler) sunt secta Iudaeorum, qui Talmud abnuunt. Ex 7./8. saeculo Caraitae, cum doctrinas rabbinorum reiecissent, multos asseclas in communitatibus Iudaismi orientalis attraxerunt, post Medium Aevum autem numero maxime minuti sunt. Synagoga apud eos Kenesa appellatur.
Pars Caraitarum, quae in Crimaea sibi sedes constituerunt, linguam Turcicam ibi usitatam susceptam in linguam Iudaicam Crimensem commutaverunt. Quidam eorum postea Trocam (in Lituania), Luceoriam (in Ucraina) et Vitebscum (in Ruthenia Alba) transmigraverunt, postea etiam Vilnam, Varsoviam, Kioviam et in alias Europae Orientalis urbes.
.
Praeter Crimaeam multi Caraitae etiam Asiam minorem inhabitabant. Hodie toto orbe terrarum sunt fere 45.000 Caraitae, quorum maxima pars (fere 25.000) in Israel vivunt, reliqui imprimis in Polonia, Ucraina et Australia. Numerus Caraitarum in Ucraina et in Lituania anno 2002 fere 3000 - 4000 hominum fuisse aestimatus est. In censu anni 1989 in tum Unione Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum 2602 homines se Caraitas esse confirmaverunt.[2]
.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Caraitas spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.