Campus magneticus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Campus magneticus[1] est campus physicus quem vis magnetica insidet. Qui campus partes conspicuas egit in inveniendis campis physicis Michaelis Faraday operá anno 1850.[2]
Iacobus Maxwell autem primus fuit qui huic notioni modernam vectoris formam dedit. Maxwell quidem monstravit lucem aliasque undas electromagneticas e campo magnetico campoque electrico ortas esse, et quantitatem velocitatis lucis ab hoc deduxit.[3]
Postea Albertus Einstein monstravit campum magneticum esse effectum relativitatis specialis.[4]
Denique, inde ab annis 1960, secundum Theoriam Canonicam hodiernam, omnes vires electromagneticae et campi magnetici (et electrici) intelleguntur photonibus inter particulas commutatis secundum leges quanticas effici.