From Wikipedia, the free encyclopedia
Campus physicus in disciplina scientiae physicae est id quod spatium complet et fons virium est. Sicut in agro circum villam surgunt culmi ad caelum dirigentes, in spatio circum particulam onus ferentem habemus campum physicum vectorium, quique vector in loco circum particulam situs propriam magnitudinem et directionem ibi habens, vires portans.
Ex quantitate physica scalare vel vectore vel spinore vel tensore quilibet enim campus scalari, vectoriali, spinoriali, tensoriali campo attribui licet, quique autem solum unum istorum. Per exemplum, Newtonianus campus gravitationis est vectorialis, tres igitur numeri describendi necesse sunt, componentes vectoris hoc puncto.
Circum annum 1850 Michael Faraday primitus invenit notionem campi physici cum scripsit in sua opera De lineae virium natura:
Antea physici vires electricas magneticasque putabant esse actiones trans distantias vi gravitationis Newtoni similes, sed Faraday theoriam protulit vires esse ob campos qui spatium complent. Secundum Faraday, omnes campi constant in lineis curvis quae vires per spatium inter particulas portant. Faraday, qui has lineas re vera existere habebat, lineas non posse statim mutari putavit. Nonnulla igitur temporis mora habenda est, postquam onera lineas creantia moventur, antequam virium lineae commutentur. Ob moram, lineae commutationes propagandae sunt undis formis, velocitate propria finita. Has undas Faraday putabat lucem esse.[2]
Quamquam Faraday campi notionem primitus invenit, fuit Iacobus Maxwell qui huic notioni modernam vectoris formam dedit et quantitatem velocitatis lucis ab hoc deduxit.[3] Cum Hendricus Hertz theoriam Maxwellianam verificavit, plurimi physici existentiam camporum comprobaverunt.[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.