![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/6c/Claude_Lorrain_005.jpg/640px-Claude_Lorrain_005.jpg&w=640&q=50)
Camenae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Camenae[1] apud Romanos fontium et aquarum Nymphae erant e quibus nobilissimae Carmenta (a qua "Porta Carmentalis", una ex portis urbis Romae, nominata) et Egeria sunt. Cum Diana Nemorensi conjunctae sunt : ideo nascentibus praesunt infantibus et res canunt futuras.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/6c/Claude_Lorrain_005.jpg/640px-Claude_Lorrain_005.jpg)
Saepe a poetis Latinis invocantur proinde ac si Musae essent, tamquam fontes carminum. Livius quidem Andronicus primum Odysseae versum sic interpretabaturː Virum mihi, Camena, insece versutum[2]. Romani enim Camenas a canendo vel carmine (id est *can-men*) dictas credebant. Hodie vero multi auctores linguae Latinae periti de hac origine valde dubitant et nomen earum Tuscum potius esse arbitrantur ac "ministras" significare sicut camillum/camillam[3]. Lucus Romae ad portam Capenam eis a Numa consecratus est, qui sub imperatoribus nymphaeum marmoreum[4] factum est. Dies festus huius delubri idem erat atque Dianae : 13 Augusti[5].