Boston Herald
From Wikipedia, the free encyclopedia
Boston Herald ('Praeco Bostoniensis') est diarium quotidianum Americanum, cuius principalis mercatus Bostoniam et eius suburbia in Massachusetta comprehendit. Quod diarium, anno 1846 conditum, unum ex veterrimis diariis quotidianis in Civitatibus Foederatis manet. Octo praemia Pulitzerana accepit, inter quae quattuor pro scriptura editoriali et tria pro photographia antequam anno 1981, cum in formam tabloidisticam commutatum esset. Herald unum e decem diariis quae bene fungebantur anno 2012 ab Editor & Publisher appellatum est.[1] Anno autem 2017, se decoxit.