From Wikipedia, the free encyclopedia
Boeotia fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Graeciae Mediae, cuius caput erat urbs Libadia. Boeotia nomus Graeciae facta est anno 1899 (Νομός Βοιωτίας) et iterum anno 1943 ex nomis Attica et Boeotia. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Mediam Graeciam et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Boeotiae Unitate" permanet, quae 11 legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.
Fines
Forma
Sigla
Tabula aut despectus
Boeotia in boreo-orientali Sinus Corinthii parte sita est. Finitima est Megari (nunc pars Atticae occidentalis) a meridie, Atticae ab austro-oriente, Chalcidi (nunc pars regionalis Euboeae unitatis) a boreo-oriente, antiquae Locridi (nunc pars Phthiotidis) a septentrionibus et Phocidi ab occidente.
Principales Boeotiae montes sunt Parnassus, Helicon, Cithaeron et Parnes. Flumen longissimum nomine Cephisso, Boeotiam mediam, quae maxima ex parte est planities, perfluit. Lacus Copais fuit lacus magnus media in Boeotia, qui saeculo undevicesimo siccatus est. Lacus Hylice prope Thebas situs est.
Boeotia climate mediterraneo gaudet.
Vide Boeotiam regiam historicam.
Regionalis Boeotiae unitas divisa est in hos sex demos (numeri ut in tabula):
Novus demus | Pristinus demus | Sedes |
---|---|---|
Haliartus | Haliartus | Haliartus |
Thespiae | ||
Distomum-Arachoba-Anticyra | Distomum | Distomum |
Arachoba | ||
Anticyra | ||
Lebadia | Lebadia | Lebadia |
Daulia | ||
Coronea | ||
Cyriacium | ||
Chaeronea | ||
Orchomenus | Orchomenus | Orchomenus |
Acraephnia | ||
Tanagra | Tanagra | Schematarium |
Derbenochoria | ||
Oenophyta | ||
Schematarium | ||
Thebae | Thebae | Thebae |
Bagia | ||
Thisbe | ||
Plataeae |
Boeotia est sedes fabricae magnitudine in Europa tertiae ad pastam praeparandam, constructae a societate Misko, quae ad societatem Barilla pertinet.[1]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.