Berenice (filia Herodis Agrippae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Iulia Berenice (Graece Βερενίκη; nata anno aer. vulg. 28[1], mortua post annum 81), primo saeculo exeunte fuit regina Iudaea, cliens Imperii Romani. E stirpe Herodum nata erat, quae in variis regionibus circa Iudaeam inter annos 39 ante aer. vulg. et 92 aer. vulg. permittentibus Romanis regnavit, in ipsa Iudaea vero non nisis inter 41 et 44. Filia erat regis Herodis Agrippae I et soror regis Herodis Agrippae II.
Obitus: 80s;
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Marcus Iulius Alexander, Herodes (Chalcidis rex), Marcus Antonius Polemo II
Proles: Berenicianus, Julius Hyrkanos
Familia: Herodian dynasty
Parum quod de vita eius notum est nobis venit a Flavio Iosepho historico, qui historiam Iudaicae gentis composuit et seditionem Iudaicam anni 67 descripsit. Suetonius, Tacitus, Dio Cassius, Aurelius Victor, Iuvenalis, ac Christianus Actuum Apostolorum scriptor pauca de ea scripserunt. Praesertim autem a tempore Renascentiae propter amores turbulentos nota est. Post plura conubia inter annos 41 et 48 infeliciter conclusa, multos annos in aula fratris Herodis Agrippae II, ubi fama erat eos incestum committere. In primo bello Iudaico amorem cum Tito Flavio Vespasiano futuro imperatore coepit, qui autem regnum assecutus eam propter invidiam populi anno 79 dimissit. Cum Titus post duos annos mortuus esset, Berenice ex rebus gestis evanuit.