Aëroplanum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Aëroplānum,[1][2] vel aëriplānum,[3][4][5] vel sine arte machina volatilis,[2] est vehiculum aërium aëre gravius, alis firmis instructum, gestu corporis cum potestate volandi, omnino uno pluribusve motris propulsum. Celeria sunt, sed strepitus eorum nonnumquam periculosus est.
Si autem motris caret, planator? sive aëronavis velivola appellatur, et, si sonus celeritatem superat, est aëroplanum supersonicum.
Saepe in duas species dividuntur: aëroplana civilia, uti gestu, peregrinorum, sanitaria et bellica aëroplana, gestu, copiarum, captionum et recognitu. Multae civitates copias aërias habent, quibus hostes in bello petere possunt. Iam diu — id est, a primo bello mundano — civitates aëroplanis utuntur in bellis.