Avis maritima
From Wikipedia, the free encyclopedia
Avis maritima, etiam avis marina appellata, est avis ad vitam intra circumiecta maritima apta. Quae modo vivendi, moribus, physiologiaque variae, insignem evolutionem convergentem saepe exhibent, quia easdem circumiectorum difficultates et propriorum oecologiae locorum adaptationes similes fecerunt. Prima aves maritimae aevo Cretaceo evolutae sunt, et hodiernae avium maritimarum familiae Palaeogeno ortae sunt.