From Wikipedia, the free encyclopedia
Avennio,[1] Medio Aevo Avenio,[2][3] Francogallice: Avignon, est urbs 89 592 incolarum (anno 2009) quae in praefectura Valle Clausa et regione Franciae hodiernae Provincia et Alpe iacet.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Aevo Praehistorico, circa 3000 a.C.n., regio Avennionis iam habitabatur. Urbs autem Avennio circa annum 540 a.C.n. condita est.
Aetate Romana, Avennio ad Galliam Narbonensem pertinuit.
Ab anno 1309 (cum Avennio, ut feudum Sacri Romani Imperii, regi Neapolis pertinebat) usque ad annum 1377, Papae Avenionenses sedem habebant. Etiam postea Avennio ad domanium pontificum (sive dicionem pontificiam) pertinuit, usque ad diem 14 Septembris 1791, cum inter Rerum Francicarum eversionem urbs Franciae iuncta est.
Anno 2000 (anno millennii, qui dicebatur), ut culturalis Europae hereditas praecipue honoraretur, novem urbes electae sunt, inter quas et Avennio, quae titulo capitis culturalis Europaei exornatae sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.