Astronautica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Astronautica,[1] sive cosmonautica, est ars (vel theoria) et facultas itinerum in spatium praeter atmosphaeram Telluris faciendorum. Volatus spatialis est una ex eius principalibus adhibitionibus, et scientia spatialis est eius disciplina praestans.
Vocabulum astronautica (primum astronautique in sermone Francogallico) annis 1920 fictum est a J.-H. Rosny, praeside academiae Goncourtianae, cum vocabulo aeronautica congruens.[2] Quia ambae disciplinae inter se multum congruunt, vocabulum aerospatium ambas semel describere saepe adhibetur. Robertus Esnault-Pelterie aviator Francicus primum librum de hac nova indagationis disciplina anno 1930 edidit.[3]
Vocabulum praeterea cosmonautica (Francogallice primum cosmonautique) annis 1930 ab Ary Sternfeld in Initiation à la Cosmonautique introductum est,[4] cuius libri causa Praemio Roberti Esnault-Pelterie, ad ultimum Praemium Astronauticae Societatis Astronomicae Francicae appellato, anno 1934 ornatus est.[5]
Sicut in aeronautica, opus circumscriptionibus massae, temperaturae, viriumque externarum est, ut adhibitiones in spatio circumiectis extremis resistere possint, inter quae magnum vacuum, verberatio radiationis ex spatio interplanetario, et magnetae humilis Telluris orbitae zonae. Vehicula astronavium immitendarum permagnis viribus resistere debent, cum satellites magnas temperaturae mutationes brevissimis temporibus pati possint.[6] Extremae massae circumscriptiones faciunt ut ingeniarii astronautici massam in designationibus imminuant, ut quam maximum sit onus mercatorium quod orbitam attinet.